monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1
>>> Isidorus, Etymologiae, Liber 14, II De orbe

Isidorus, Etymologiae, 14, I De terra

1 Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus caeli in modum centri aequali intervallo consistens; quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio; nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiori vel humida terra, ut sub mari; tellus autem, quia fructus eius tollimus; haec et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus; eadem et arva, ab arando et colendo vocata. 2 Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut Scriptura ait Genes.1, 10: 'Quod vocaverit Deus terram aridam.' Naturalis enim proprietas siccitas est terris; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius Hist.2, fr. 28: 'Venti per cava terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.' 3 Alii aquam dicunt genetalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius 6, 555. Alii σπογγοειδῆ terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis.
Isidorus HOME

bav281.413 bav1357.301 bmv399.282 bnf425.284 bnf426.298 bnf4871.339 bnf7583.160 bnf7585.313 bnf7586.96 bnf7587.47 bnf7589.207 bnf10291.153 bnf10292.263 bnf11864.202 bnf13027.36 bsb9201.416 bsb71097.414 csg232.107 csg233.156 csg235.91 csg236.87 csg237.218 hab64.425 sbsmin43.49r ubbf_iii_0015.155v zos32.210r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik