monumenta.ch > Isidorus > 20
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, XIX De lacis et stagnis <<<     >>> XXI De fluminibus

Isidorus, Etymologiae, 13, XX De abysso

1 Abyssus profunditas est aquarum inpenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt; vel quae occulte subter eunt, unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae, sive torrentes, per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. 2 Fluctus dicti quod flatibus fiant. Ventorum enim inpulsu agitatae aquae fluctuant. Aqua est stativa et sine motu aequalis. 3 Unda vero, eminens liquor qui semper in motu est. Lucretius 2, 152:
Aerias undas,
id est motus, et corpus illud quod refluctuat. Nam nec unda per se aqua est, sed aqua in motu quodam et agitatione, quasi ab eundo et redeundo, unda vocata. 4 Latex proprie liquor fontis est; et dicta latex quod in venis terrae lateat. 5 Gutta est quae stat, stilla, quae cadit. Hinc stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim Graecum est, id est gutta: inde fit diminutivum, ut dicamus stilla: dum autem stat, aut pendet de tectis vel arboribus, quasi glutinosa gutta est; dum ceciderit, stilla est. 6 Spuma dicta [est] ab eo quod spuatur; sordes enim sunt undarum; unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur. Hinc et sputum.
Isidorus HOME

bav281.407 bav1357.299 bmv399.279 bnf425.280 bnf426.295 bnf4871.337 bnf7583.158 bnf7585.309 bnf7586.92 bnf7587.44 bnf7589.205 bnf10291.150 bnf10292.259 bnf11864.200 bnf13027.35 bsb9201.412 bsb71097.408 csg232.100 csg233.150 csg235.84 csg236.82 csg237.215 hab64.419 sbsmin43.45r ubbf_iii_0015.153v zos32.207r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik