monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, XVI De mediterraneo mari <<< >>> XVIII De aestibus et fretis
Isidorus, Etymologiae, 13, XVII De sinibus maris
1 Sinus dicuntur maiores recessus maris, ut in mari Magno Ionius, in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano adscribitur. 2 Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum; non tamen talem naturam habet qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colori proxima. Ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores quibus pictura variatur. 3 Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. 4 Hoc mare in duos sinus scinditur. Ex his, qui ab oriente est, Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.
Isidorus HOME
bav281.404 bav1357.299 bmv399.277 bnf425.278 bnf426.294 bnf4871.335 bnf7583.157 bnf7585.307 bnf7586.90 bnf7587.43 bnf7589.203 bnf10291.149 bnf10292.258 bnf11864.198 bnf13027.34 bsb9201.406 bsb71097.405 csg232.97 csg233.147 csg235.80 csg236.79 csg237.214 hab64.416 sbsmin43.42v ubbf_iii_0015.152v zos32.206r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik