monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, XIV De mari <<<     >>> XVI De mediterraneo mari

Isidorus, Etymologiae, 13, XV De oceano

1 Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem. [Sive a celeritate, eo quod cicius currat.] Item quia ut caelum purpureo colore nitet: oceanus quasi κυάνεος. Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit; respirantibus enim in profundum ventis aut revomit maria, aut resorbet. 2 Quique a proximis regionibus diversa vocabula sumpsit: ut Gallicus, Germanicus, Scythicus, Caspius, Hyrcanus, Athlanticus, Gaditanus. Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, ubi primum ab Oceano maris Magni limen aperitur; unde et Hercules cum Gadibus pervenisset, columnas ibi posuit, sperans illic esse orbis terrarum finem.
Isidorus HOME

bav281.402 bav1357.302 bmv399.275 bnf425.277 bnf426.292 bnf4871.330 bnf7583.156 bnf7585.305 bnf7586.89 bnf7587.42 bnf7589.202 bnf10291.148 bnf10292.256 bnf11864.198 bnf13027.33 bsb9201.405 bsb71097.402 csg232.94 csg233.145 csg235.77 csg236.77 csg237.213 hab64.414 sbsmin43.41r ubbf_iii_0015.151v zos32.205r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik