monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10 > 4 > 9 > 15 > 2 > 22 > 8 > 38 > 61 > 8 > 4 > 1 > 9 > 6 > 9 > 14
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, XIII De diversitate aquarum <<< >>> XV De oceano
Isidorus, Etymologiae, 13, XIV De mari
1 Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud Genes. 1, 10: 'Et congregationes aquarum vocavit maria.' Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. 2 Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. 3 Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum <non> esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum.
Isidorus HOME
bav281.401 bav1357.302 bmv399.275 bnf425.276 bnf426.292 bnf4871.330 bnf7583.156 bnf7585.305 bnf7586.88 bnf7587.42 bnf7589.202 bnf10291.148 bnf10292.256 bnf11864.197 bnf13027.33 bsb9201.410 bsb71097.402 csg232.94 csg233.144 csg235.77 csg236.77 csg237.213 hab64.413 sbsmin43.40v ubbf_iii_0015.151v zos32.205r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik