monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, IX De fulminibus <<<     >>> XI De ventis

Isidorus, Etymologiae, 13, X De arcu et nubium effectibus

1 Arcus caelestis dictus a similitudine curvati arcus. Iris huic nomen proprium est. Et dicitur iris quasi aeris, id est quod per aera ad terras descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt; cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes, inradiata ista varios creant colores. 2 Pluviae dictae quod fluant, quasi fluviae; nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius elevatae fuerint, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum conpressae, stillantur in terris. 3 Nimbus est densitas nubis intempesta et obscura; et inde nimbus a nube. Sunt autem nimbi repentinae et praecipites pluviae. Nam pluvias vocamus lentas et iuges, quasi fluvias, quasi fluentes. 4 Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent, dictae a Graeco vocabulo quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur, unde et Lucretius 1, 715:
Ex igni, terra atque anima nascuntur et imbri.
Est autem nomen Graecum. 5 Grando appellata quod forma eius granorum similitudinem habeat. Haec autem ventorum rigore durantur in nube, ac solidantur in nivem, ruptoque aere solvuntur. 6 Nix a nube, unde venit; et glacies a gelu et aqua, quasi gelaquies, id est gelata aqua. 7 Gelus autem quod eo stringatur tellus; γῆ quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. 8 Pruina est matutini temporis frigus, quae inde pruina nomen accepit quia sicut ignis urit; πῦρ enim ignis. Urere enim et ad frigus et ad solem pertinet; nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim vis est et caloris et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt. Nam calor urit, ut est Virg. Aen. 4, 68:
Uritur infelix Dido.
Item frigus urit, ut est Virg. Georg. 1, 93:
Aut boreae penetrabile frigus adurat.
9 Ros Graecum est, quod illi δρόσος dicunt. Alii putant ros dictum quia rarus est, et non spissus ut pluvia. 10 Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est operiendo, terram, sive quod nubes volans faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas et fiunt nubes; inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est; summa, cum nubilum. 11 Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo quod maxime aeris calore gignatur. 12 Tenebrae dicuntur quod teneant umbras. Nihil autem sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. 13 Umbra est aer carens solem. Dicta autem quod fiat cum solis obicimur radiis. Est autem mobilis et incerta, et ex solis circuitu et ex motu ventorum. Namque quotiens movetur in sole, nobiscum movere videtur; quia ubi quoque loco a radiis solis obstitimus, perinde lumen illi auferimus. Sic et ingredi nobiscum umbra et gestus nostros videtur imitari. 14 Lux, ipsa substantia; lumen, quod a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores.
Isidorus HOME

bav281.395 bmv399.271 bnf425.273 bnf426.289 bnf4871.328 bnf7583.154 bnf7585.301 bnf7586.84 bnf7587.39 bnf7589.200 bnf10291.145 bnf10292.252 bnf11864.195 bnf13027.31 bsb9201.404 bsb71097.395 csg232.87 csg233.138 csg235.70 csg236.72 csg237.210 hab64.407 sbsmin43.36v ubbf_iii_0015.149v zos32.202v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik