monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, VIII De tonitruo <<<     >>> X De arcu et nubium effectibus

Isidorus, Etymologiae, 13, IX De fulminibus

1 Fulgur et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. 2 Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.
Isidorus HOME

bav281.395 bmv399.271 bnf425.272 bnf426.289 bnf4871.327 bnf7583.154 bnf7585.301 bnf7586.84 bnf7587.39 bnf7589.199 bnf10291.145 bnf10292.252 bnf11864.195 bnf13027.31 bsb9201.404 bsb71097.395 csg232.87 csg233.138 csg235.69 csg236.71 csg237.209 hab64.406 sbsmin43.36r ubbf_iii_0015.149v zos32.202r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik