monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, VII De aere et nube <<<     >>> IX De fulminibus

Isidorus, Etymologiae, 13, VIII De tonitruo

1 Tonitruum dictum quod sonus eius terreat; nam tonus sonus. Qui ideo interdum tam graviter concutit omnia ita ut caelum discississe videatur quia, cum procella vehementissimi venti nubibus se repente inmiserit, turbine invalescente exitumque quaerente, nubem, quam excavavit, impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. 2 Quod mirari quis non debeat, cum vesicula quamvis parva magnum tamen sonitum displosa emittit. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimi: sed illud celerius videtur, quia clarum est; hoc autem ad aures tardius pervenire. Lux autem quae apparet ante tonitruum fulgetra vocatur. Quae, ut diximus, ideo ante videtur quia clarum est lumen; tonitruum autem ad aures tardius pervenit.
Isidorus HOME

bav281.395 bmv399.271 bnf425.272 bnf426.288 bnf4871.327 bnf7583.154 bnf7585.301 bnf7586.84 bnf7587.39 bnf7589.199 bnf10291.145 bnf10292.252 bnf11864.195 bnf13027.31 bsb9201.404 bsb71097.394 csg232.86 csg233.137 csg235.69 csg236.71 csg237.209 hab64.406 sbsmin43.36r ubbf_iii_0015.149r zos32.202r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik