monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, V De partibus caeli <<< >>> VII De aere et nube
Isidorus, Etymologiae, 13, VI De circulis caeli
1 Habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit enormitate frigoris aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt, quae ideo zonae vel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt. 2 Quorum primus circulus ideo ἀρκτικὸς appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur. 3 Secundus circulus ex eo θερινὸς τροπικὸς dicitur quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde τροπικὸς appellatur. 4 Tertius circulus ἡμερινὸς, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. Ἡμερινὸς enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur. 5 Quartus circulus ἀνταρκτικὸς vocatur eo quod contrarius sit circulo quem ἀρκτικὸν nominamus. 6 Quintus circulus χειμερινὸς τροπικὸς, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, aestatem autem his, qui Austri partibus commorantur. 7 Zodiacus [autem] circulus est. . .
Isidorus HOME
bav281.394 bmv399.270 bnf425.271 bnf426.288 bnf4871.327 bnf7583.153 bnf7585.300 bnf7586.83 bnf7587.38 bnf7589.199 bnf10291.144 bnf10292.251 bnf11864.194 bnf13027.30 bsb9201.403 bsb71097.393 csg232.85 csg233.136 csg235.67 csg236.70 csg237.209 hab64.405 sbsmin43.35r ubbf_iii_0015.149r zos32.201v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik