monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, IV De caelo <<<     >>> VI De circulis caeli

Isidorus, Etymologiae, 13, V De partibus caeli

1 Aether locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethra vero splendor aetheris, et est sermo Graecus. 2 Sphaera caeli dicta eo quod species eius in rotundum formata est. Sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut [et] pilae quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt caelum in sphaerae figuram undique esse convexum, omnibus partibus aequalem, concludentem terram in media mundi mole libratam. Hunc moveri dicunt, et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus. 3 Axis est Septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est. 4 Cardines extremae partes sunt axis; et dictae cardines eo quod per eos vertitur caelum. 5 Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam videtur, et Austronotius dicitur. Et dicti poli quod sint axium cycli, ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati. Sed polus Boreus semper videtur, Austronotius numquam; quia dextra caeli altiora sunt, pressa austri. 6 Convexa extrema caeli sunt, a curvitate dicta. Nam convexum curvum est et inclinatum, et in modum circuli flexum. 7 Lacteus circulus via est quae in sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.
Isidorus HOME

bav281.393 bmv399.270 bnf425.271 bnf426.287 bnf7583.153 bnf7585.299 bnf7586.82 bnf7587.38 bnf7589.198 bnf10291.143 bnf10292.251 bnf11864.194 bnf13027.30 bsb9201.402 bsb71097.392 csg232.84 csg233.135 csg235.66 csg236.69 csg237.208 hab64.404 sbsmin43.34r ubbf_iii_0015.148v zos32.201r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik