monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, II De atomis <<<     >>> IV De caelo

Isidorus, Etymologiae, 13, III De elementis

1 Ὕλην Graeci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt; unde et ex eius derivatione vocabulum acceperunt. Hanc ὑλην Latini materiam appellaverunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt, nec incongrue, quia materiae silvarum sunt. 2 Graeci autem elementa στοιχεῖα nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, [ut] modo originem ab igni repetentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat; rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aera, aer in ignem extenuetur. 3 Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Sunt autem divina providentia propriis animantibus distributa: nam caelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus ceterisque animantibus Creator ipse inplevit.
Isidorus HOME

bav281.392 bmv399.269 bnf425.270 bnf426.287 bnf7583.153 bnf7585.299 bnf7586.81 bnf7587.37 bnf7589.198 bnf10291.143 bnf10292.250 bnf11864.193 bnf13027.30 bsb9201.402 bsb71097.390 csg232.83 csg233.134 csg235.65 csg236.68 csg237.208 hab64.403 sbsmin43.33v ubbf_iii_0015.148r zos32.200v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik