monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, I De mundo <<< >>> III De elementis
Isidorus, Etymologiae, 13, II De atomis
1 Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec τομήν, id est sectionem, recipiant; unde et ἄτομοι dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. 2 Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes et partes ipsas dividis in grana, veluti sunt harenae; rursumque ipsa harenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae dividi vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. 3 In tempore vero sic intellegitur atomus. Annum, verbi gratia, dividis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum et quandam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit; et ideo iam dividi non potest. Haec est atomus temporis. 4 In numeris, ut puta octo dividuntur in quattuor, rursus quattuor in duo, deinde duo in unum. Unus autem atomus est, quia insecabilis est. Sic et littera: nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera, pars minima, atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometria punctus. Nam τόμος divisio dicitur Graece, ἄτομος indivisio.
Isidorus HOME
bav281.391 bmv399.269 bnf425.269 bnf426.286 bnf7583.152 bnf7585.298 bnf7586.81 bnf7587.37 bnf7589.198 bnf10291.142 bnf10292.249 bnf11864.193 bnf13027.29 bsb9201.401 bsb71097.389 csg232.82 csg233.133 csg235.64 csg236.67 csg237.207 hab64.402 sbsmin43.32v ubbf_iii_0015.148r zos32.200r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik