monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23 > 7 > 21D > 27 > 11 > 26D > 1
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, (...) <<<     >>> II De atomis

Isidorus, Etymologiae, 13, I De mundo

1 Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur Ioh. 1, 10: 'Et mundus per eum factus est.' Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. 2 Unde et animalia Varroni videntur elementa. 'Quoniam per semetipsa,' inquit, 'moventur.' Graeci vero nomen mundo de ornamento adcommodaverunt, propter diversitatem elementorum et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos κόσμος, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. 3 Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem. 4 Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. 5 Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait Virg. Aen. 2, 250:
Vertitur interea caelum.
6 Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. 7 Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit. 8 Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim volvitur caelum.
Isidorus HOME

bav281.390 bmv399.268 bnf425.269 bnf426.286 bnf7583.152 bnf7585.298 bnf7586.80 bnf7587.36 bnf7589.197 bnf10291.142 bnf10292.249 bnf11864.192 bnf13027.29 bsb9201.400 bsb71097.389 csg232.81 csg233.132 csg235.63 csg236.67 csg237.207 hab64.401 sbsmin43.32r ubbf_iii_0015.147v zos32.200r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik