| Pinge duos angues: pueri, sacer est locus. |
| Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi. |
| Oraque distendens avidus fumantia prester. |
| Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis exuvias positura suas. |
| Et gravis in geminum vergens caput amphisbaena. |
| Seu terga expirant spumantia virus, seu terra fumat, qua teter labitur anguis. |
| Tractique via fumante chelydri. |
| Natrix violator aquae. |
| Et semper recto lapsurus limite cenchris. |
| Quo contentus iter cauda sulcare parias. |
| Iaculique volucres. |
| Quam parvis pictus maculis Thebanus ophites concolor exustis atque indiscretus arenis ammodytes. |
| Ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps. |
| Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum torto capite retro dipsas calcata momordit: vix dolor aut sensus dentis fuit. |
| aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpore guttis. |
| Noxia serpentium est admixto sanguine pestis. |
| Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro mutari credunt humanas angue medullas. |