monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N > 79 > 55 > 51 > > 49 > 84 > 18 > 91 > 47 > 98 > 34 > 12 > 48 > 7 > 41 > 33 > 14 > 13 > 63 > 46 > 95 > 90 > 41 > 45 > 33 > 36 > 53 > 29 > 29 > 79 > 87 > 40 > 29 > 48 > 24 > 60 > 72 > 52 > 74 > 10 > 68 > 82 > 29 > 86 > 41 > 33 > 92 > G > 37 > 83 > 45 > 84 > 89 > 44 > 36 > 30 > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 12, II De bestiis <<<     >>> IV De serpentibus

Isidorus, Etymologiae, 12, III De minutis animantibus

1 Mus pusillum animal. Graecum illi nomen est; quidquid vero ex eo trahit Latinum fit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur; nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. 2 Sorex Latinum est, eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem soricem sauricem dicebant, sicut et clodum claudum. 3 Mustela dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum; alterum enim silvestre est distans magnitudine, quod Graeci ἴκτιδας vocant; alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. 4 Mus araneum, cuius morsu aranea. Est in Sardinia animal perexiguum, aranei forma, quae solifuga dicitur, quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, occultim reptans, et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. 5 Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter frugibus comedit; quam Graeci ἀσφάλακα vocant. 6 Glires dicti sunt quia pingues eos efficit somnus; nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt et inmobiles quasi mortui iacent, tempore aestivo reviviscunt. 7 Ericium animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est; nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis. 8 Gryllus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Vena<n>tur eum formica circumligata capillo in cavernam eius coniecta, afflato prius pulvere ne se abscondat; ita formicae conplexibus trahitur. 9 Formica dicta, ab eo quod ferat micas farris. Cuius sollertia multa; providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat; in messe autem eligit triticum, hordeum non tangit; dum pluit ei super frumentum, totum eicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. 10 Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo vel certe formica pariter et leo. Est enim animal parvum formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem ut leo est.
Isidorus HOME

bav281.362 bmv399.251 bnf425.250 bnf426.268 bnf7583.142 bnf7585.279 bnf7586.60 bnf7587.22 bnf7589.185 bnf10291.126 bnf10292.232 bnf11864.177 bnf13027.21 bsb9201.372 bsb71097.362 csg232.50 csg233.102 csg235.24 csg236.39 csg237.192 hab64.367 sbsmin43.12r ubbf_iii_0015.135r zos32.188r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik