monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, T <<<    

Isidorus, Etymologiae, 10, V

274 Vir, a virtute. Utilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid utere possit; sicut docilis, quod doceri possit. 275 Verus, a veritate; hinc et verax. Maior est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit. 276 Veridicus, quia verum dicit et veritatis adsertor est. Verecundus, quia verum factum erubescit. 277 Venustus, pulcher, a venis, id est sanguine. [Viridis, vi et suco plenus, quasi vi rudis.] [Vivens, vivus.] Varius, quasi non unius viae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur; unde et versutia dicitur contorta sententia. 278 Plautus Epid. 3, 2, 35:
Versutior [est] quam rota figularis.
279 [Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. 280 Vagus, quia sine via. Vanus a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod memoria evanescat. 281 Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difficile inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est veho, vecto, vexo, ut vexasse sit portasse. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit. 282 Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit et qui vehitur. Venator, quasi venabulator, a venatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores.
Isidorus HOME

bav281.325 bbb224.83v bmv399.226 bnf425.223 bnf426.236 bnf7582.178 bnf7583.128 bnf7585.252 bnf7586.31 bnf7589.166 bnf10291.105 bnf10292.207 bnf11864.158 bsb9201.332 bsb71097.319 csg231.375 csg237.170 hab64.325 ubbf_iii_0015.116v zos32.171v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik