monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, S <<<     >>> V

Isidorus, Etymologiae, 10, T

264 Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; de quo in consuetudine vulgari dicitur: 'Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui.' 265 Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. 266 Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Unde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. 267 Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. 268 Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. 269 [Truculentus.] Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu et turbulento aspectu, ut: 'torva leaena,' et Virg. Aen. 3, 677:
Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.
270 Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque vita. Teterrimus, pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro fero dixerunt, ut Ennius Ann. 607: 'tetros elephantos.' Terribilis, quia terrorem habet et timetur. 271 Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. 272 Temulentus a temeto, id est vino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. 273 Turpis, quod sit informis et torpeat.
Isidorus HOME

bav281.324 bbb224.83r bmv399.225 bnf425.223 bnf426.236 bnf7582.177 bnf7583.127 bnf7585.252 bnf7586.31 bnf7589.165 bnf10291.104 bnf10292.206 bnf11864.157 bsb9201.332 bsb71097.319 csg231.375 csg237.170 hab64.325 ubbf_iii_0015.116v zos32.171v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik