240 Sapiens dictus a sapore; quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscentiam rerum atque causarum; quod unumquodque dinoscat, atque sensu veritatis discernat. Cuius contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicuius discretionis vel sensus. 241 Studiosus. Sanctus a veteri consuetudine appellatus eo quod hi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt. 242 Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius insincerus, vitiatus, corruptus. Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Unde et 'Supreme Pater' dicimus. [Suavis.] Sublimis ab altitudine vocatus honoris. Nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut Virg. Aen. 1, 259:
Sublimemque feres ad sidera caeli.
243 Speciosus, ab specie vel aspectu; sicut formosus a forma. Sollers, quod sit sollicitus in arte et utilis. Sollers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius Eun. 3, 2, 25:
Adulescentem sollertem dabo.
244 Superstitiosos ait Cicero Nat. Deor. 2, 72 appellatos 'qui totos dies precabantur et inmolabant, ut sibi sui liberi superstites essent.' Sollicitus, quia sollers et citus atque inrequietus. Sedulus familiare verbum Terenti; hoc est sine dolo: alias adsiduus. 245 Sodales dicuntur qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi suadentes. Ipsi et socii dicuntur propter periculi aut operis societatem, quasi in una caliga et in uno vestigio manentes. 246 Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait (Afran. 416):
Ego me esse stultum existimo: fatuum esse non opino,
id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non movetur iniuria; saevitiam enim perfert nec ultus est, nec ulla ignominia commovetur dolore. 247 Segnis, id est sine igni, ingenio carens. 'Se' autem sine significat, ut sedulus sine dolo. Securus, quasi sine cura; id est frigidus, per quod inutiles accipimus. 248 Stupidus, saepius stupens. Superbus dictus quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est. 249 Susurro de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur de altero detrahendo. 250 Seditiosus, qui dissensionem animorum facit et discordias gignit, quam Graeci διάστασιν dicunt. Severus, quasi saevus verus; tenet enim sine pietate iustitiam. 251 Simulator dicitur a simulacro; gestat enim similitudinem eius, quae non est ipse. 252 Suasor [a suadendo quem vult decipere]. [Studiosus.] Scrupulosus, animi minuti et asperi. Scrupo est enim arena durior. Sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, id est furatur. Sicarius vocatur quia ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est, a secando vocatus. 253 Scaevus, sinister atque perversus, ἀπὸ τοῦ σκαιοῦ. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est. Scorta, quod a Graecis quoque σκύτη vocabantur: quo defricantur pelles quibus corruptela fit. 254 Spurcus, quod sit inpurus. Scelerosus, sceleribus plenus; ut lapidosus locus et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus. 255 Sator, seminator vel pater, a semine. Scurra, qui sectari quempiam solet cibi gratia. A sequendo igitur inde scurras appellatos. Idem assecla, a sequendo. Satelles, quod adhaereat alteri, sive a lateris custodia. 256 Suffectus, in loco alterius soppositus, quasi suffactus. Unde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur. 257 Secundus, quia secus pedes: et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Unde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est prope nos. Inde et res secundae, id est prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae. 258 Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex verbis iurisperitorum. 259 Sanus, a sanguine, quia sine pallore est. 260 [Sospes.] Subtilis ab extenuatione dictus. Sequester dicitur qui certantibus medius intervenit, qui apud Graecos ὁ μέσος dicitur, apud quem pignera deponi solent. Quod vocabulum ob sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. 261 Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere. Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet. 262 Siccus, quod sit exsucatus; sive per antiphrasin, quod sit sine suco. Sepultus dictus est eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est sine motu. 263 Saio ab exigendo dictus. Sutor a suendis pellibus nominatus. Subulcus, porcorum pastor; sicut bubulcus, a cura boum.