monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, Q <<< >>> S
Isidorus, Etymologiae, 10, R
234 Religiosus ait Cicero Deor. Nat. 2, 72 a relegendo appellatus; qui retractat et tamquam relegit ea quae ad cultum divinum pertineant. Hi sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex elegendo elegentes, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. 235 Rationator dictus vir magnus; quia de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possunt reddere rationem. Retractator, repetitor; nam retractare est repetere quod omiseras. 236 Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resapit qui sapere desierat. Castigat enim se ipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum, cavens ne iterum corruat. 237 Repentinus, a repente. Repens autem et adverbium et nomen potest esse. Robustus, fortis, validus; a fortitudine roboreae arboris appellatus. Rapidus, velox pedibus. Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta eo quod corrupta. 238 Reus a re, de qua obnoxius est, et reatum a reo [est] nuncupatum. Reus maiestatis primum dictus qui adversus rempublicam aliquid egisset, aut quicumque hostibus consensisset. Dictus autem reus maiestatis, quia maius est laedere patriam quam civem unum. Postea etiam et ii rei maiestatis dicti sunt qui adversus maiestatem principis egisse viderentur, vel qui leges inutiles reipublicae detulerant, vel utiles abrogaverant. 239 Rixosus a rictu canino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et iurgio delectatur, et provocat contendentem. Rusticus dictus quod rus operetur, id est terram.
Isidorus HOME
bav281.321 bbb224.82v bmv399.224 bnf425.221 bnf426.233 bnf7582.176 bnf7583.126 bnf7585.250 bnf7586.29 bnf7589.164 bnf10291.102 bnf10292.205 bnf11864.156 bsb9201.329 bsb71097.316 csg231.373 csg237.169 hab64.321 ubbf_iii_0015.116r zos32.170r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik