monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26 > 8 > 2 > 3 > 67 > 1 > 17 > 14 > 19 > 25 > 3 > 34 > 2 > 1 > 2 > 86A > 2 > 9 > 4 > 3 > 13 > 3 > 23 > 10 > 12 > P
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, O <<<     >>> Q

Isidorus, Etymologiae, 10, P

201 Prudens, quasi porro videns. Praespicax est enim et incertorum praevidet casus. Patiens dictus a pavendo. Pavere enim ferire est. Percutitur enim et tolerat. 202 Perfectus, cui nihil iam adici potest. Huic nomini apud Grammaticos conparatio non adicitur, quia si dixeris: 'Ille perfectior est,' iste perfectus non erit. 203 Pulcer ab specie cutis dictus, quod est pellis: postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis aut in vultu est, ut Virg. Aen. 1, 589:
Os humerosque deo similis.
aut in capillis, ut Virg. Aen. 1, 589:
Namque ipse decoram
caesariem.
aut in oculis, ut Virg. Aen. 1, 591:
Laetos oculis adflarat honores.
aut in candore, ut Virg. Aen. 1, 592:
Quale manus addunt ebori decus.
aut in lineamentis, ut Cic. Verr. 2, 2, 89: 'Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant,' aut in proceritate, ut Turnus Virg. Aen. 11, 683:
Vertitur in mediis, et tota vertice supra est.
204 Pellax a perliciendo. Perspicax, splendidus, eo quod perluceat. 205 [Perpetuus]. Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis. Praesul vocatus quia praeest sollicitudine. Praepositus appellatus eo quod sit subiectorum ac famulantium ordinator vel rector. Patroni a patribus dicti sunt, quod huiusmodi affectum clientibus exhibeant ut quasi patres illos regant. 206 Paedagogus est cui parvuli adsignantur. Graecum nomen est; et est conpositum ab eo quod pueros agat, id est ductet et lascivientem refrenet aetatem. 207 Praesens dictus quod sit prae sensibus, id est coram oculis, qui sensus sunt corporis. Prior, quod primus sit ordine: et primus quasi praeminens. [Primus. Postremus.] 208 Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat. Praeopimus, prae ceteris opibus copiosus. 209 Pecuniosus: Tullius primum eos dictos refert qui plurimam habuissent pecuniam, id est pecora. Ita enim et antiqui eos appellabant; paulatim autem per abusionem nomen aliud devolutum est. 210 Pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat. Antiqui enim vicam dicebant quam nos victoriam. Credo quod inde dicatur herba vicia, id est victorialis. 211 Pernix a pernitendo tractum est: id est in conatibus perseverando. Alii pernicem velocem intellegunt pedibus. Nam pernicitas pedum est, ut Virg. Aen. 11, 718:
Pernicibus ignea plantis:
sicut celeritas pinnarum est, ut Virg. Aen. 3, 243:
Celerique fuga sub sidera lapsae.
212 Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum: quod nomen per usum transiit ad animum. Pernox, pervigilans nocte. [Perseverans.] Pertinax, inpudenter tenens, quasi pertinens. 213 Petulans nunc quidem pro audace et inprobo ponitur: olim autem acerbi flagitatores et proprie argentariorum [coactorum] pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo petulantes vocati. 214 Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et petitores nuptiarum proci dicuntur. 215 Prodigus, sumtuosus atque consumtor, qui omnia porro agit et quasi proicit. Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. Peregrinus, longe a patria positus, sicut alienigena. 216 Proiectus, quasi longe et procul iactatus; sicut et produxit, quasi porro illum duxit; et provocavit, quasi porro illum vocavit. Proiectus, porro eiectus ac proiactatus, unde et Virg. Aen. 3, 699:
Proiectaque saxa;
id est porro iactata. 217 Proscriptus, cuius bona palam et aperte scribuntur. Praescriptus ordinem significat, sicut et praescriptiones apud iurisconsultos. 218 Procinctus, expeditus et armatus; unde et 'in procinctu', id est cum belli causa arma sumebant. Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Unde et de Domino dictum est (Iohann. 13, 5): 'Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum.' 219 Praedo est qui populando alienam provinciam invadit: praedo ab abigendo praedas dictus; et praedo qui praedam habet. Praedator, hoc est cui de praeda debetur aliquid. 220 Plagiator, ἀπὸ τοῦ πλαγίου, id est obliquo, quod non certa via grassatur sed pelliciendo dolis. Piratae sunt praedones maritimi, ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam πυρά ignis est. 221 Pugillator, qui de manu in manu nummorum aliquid subtrahit. Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator. Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor perditor, ut Virg. Aen. 1, 252:
Unius ob iram
prodimur.
222 Perfidus, quia fraudulentus est et sine fide, quasi perdens fidem. Periurus, quia perpere iurat, id est male iurat. Periurus autem in verbo R non habet. Nam peiuro et deiero dicimus. 223 Praevaricator, malae fidei advocatus, et qui vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat aut inutiliter dubieque ponat mercedis gratia licet corruptus. Cicero: 'Quid enim tam praevarum?' id est valde varum. 224 Pellax, dolosus et fallax, a pelle, id est vultu. Foris enim, ut fallat, arridet, sed nequitiam intus gerit. Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse. 225 Parricida proprie dicitur interfector parentis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerunt, quoniam parricidium et homicidium quocumque intellegi possit, cum sint homines hominibus pares. 226 Persecutor non semper pro malo intellegitur; unde et persecutus, perfecte secutus. 227 Publicanus est qui vectigalia publica exigit. Vel qui per publica negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. 228 Peccator a pelice, id est meretrice vocatus, quasi pelicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum. 229 Prostitutae, meretrices a prosedendo in meritoriis vel fornicibus. Pelex apud Graecos proprie dicitur, a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est versutia, subdolositate vel mendacio. 230 Procurvus, quasi per longum curvus. Pavidus est quem vexat trepidatio mentis. Habet cordis pulsationem, cordis motum. Nam pavere ferire est, unde et pavimentum. 231 Petro autem et rupex a duritia saxorum nominantur. Pusillanimis, pusillo animo. Petulcus dictus ab adpetendo; unde etiam et meretrices petulcas vocamus. [Productus.] [Pisinnus.]
Isidorus HOME

bav281.318 bbb224.81v bmv399.221 bnf425.219 bnf426.231 bnf7582.175 bnf7583.124 bnf7585.248 bnf7586.27 bnf7589.162 bnf10291.101 bnf10292.203 bnf11864.155 bsb9201.326 bsb71097.314 csg231.369 csg237.167 hab64.319 ubbf_iii_0015.115r zos32.169r

Isidorus, Etymologiae, Liber 10, O <<<     >>> Q
monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26 > 8 > 2 > 3 > 67 > 1 > 17 > 14 > 19 > 25 > 3 > 34 > 2 > 1 > 2 > 86A > 2 > 9 > 4 > 3 > 13 > 3 > 23 > 10 > 12 > P

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik