195 Orthodoxus, rectae gloriae. Orator ab ore vocatus, a perorando nominatus, id est dicendo; nam orare dicere est. 196 Obaudiens, ab aure, eo quod audiat imperantem. Ospes, quod inferat ostio pedem. Ospes, facilis, aptus et ostio patens: unde et ospitalis homo dicitur. 197 Osor, inimicus, ab odio dictus, sicut amator ab amore; et est generis communis. Odibilis, odio aptus. Obsitus, obsessus, id est undique insidiis convallatus. 198 Obscenus, inpurae libidinis, a vitio Obscorum dictus. Obtunsus, hebetior et obclusior, quasi ex omni parte tunsus. Obnixus, contranisus et conabundus. Obnexus, quia obligatus est nexibus culpae. 199 Oblectator, quasi cum lacte, cum fraude, ut Terentius Andr. 4,1,24:
Nisi me lactasses amantem.
Unde et oblectare dictum est. Obtrectator, malignus et qui obstringillando officiendoque non sinat quempiam progredi et augescere. 200 Orbus, quod liberos non habet; quasi oculis amissis. Opifex, quod opus faciat aliquod. Opilio [custos ovium] [ovium pastor quasi ovilio].