monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 4 > 1 > N
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, M <<< >>> O
Isidorus, Etymologiae, 10, N
184 Nobilis, non vilis, cuius et nomen et genus scitur. Nubilis, ad nubendum habilis. Nemo ab homine tractum, id est ne homo, quod est pro nullo; nullus autem quasi ne ullus. Nullus, ne ullus. 185 Nihili conpositum est ex nil et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam eius ferulae quam Graeci ἀσφόδελον vocant; et sic dici apud nos nihilum quomodo apud Graecos οὐδὲ γρῦ. 186 Nequam a malo plerique distingunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes; ut ait Munatius: 'Hic adulescens nequam, non malus,' id est nugax, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significent. 187 Nequam ex eo quod nec quicquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictum [esse] voluerunt. Neuter, neque ille neque iste; quasi diceret ne uterque. 188 Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustentabatur. [Alias nefarius nec dicendus.] [Nutritor, quasi nutu eruditor.] Nefandus, id est nec nominandus quidem. 189 Nuntius est [et] qui nuntiat et quod nuntiatur, id est ἄγγελος καὶ ἀγγελία. Sed nuntius ipse homo genere masculino: id vero, quod nuntiat, genere neutro, ut hoc nuntium et haec nuntia. 190 Nazaraeus, id est sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nihil contaminatum conspiciebat, abstinens se a vino omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit. 191 Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in Prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias Soph. 3, 18: 'Nugas, qui a lege recesserunt,' ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem. 192 Nugigerulus appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. 193 Neglegens, [quasi] nec legens. Nepos dictus a genere quodam scorpionum qui natos suos consumit, excepto eum, qui dorso eius insiderit; nam rursus ipse qui servatus fuerit consumit patrem: unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur. 194 Niger, quasi nubiger: quia non serenus, sed fusco opertus. Unde et nubilum diem tetrum dicimus.
Isidorus HOME
bav281.316 bbb224.81r bmv399.220 bnf425.218 bnf426.229 bnf7582.174 bnf7583.124 bnf7585.247 bnf7586.26 bnf7589.162 bnf10291.100 bnf10292.202 bnf11864.154 bsb9201.324 bsb71097.312 csg231.368 csg237.166 hab64.318 ubbf_iii_0015.114v zos32.168v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik