monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4 > 3 > 5 > 5 > 5 > 1 > 5 > 30 > 9 > 4 > 6 > I
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, H <<<     >>> K

Isidorus, Etymologiae, 10, I

122 Ingeniosus, quod intus vim habeat gignendi quamlibet artem. Inventor dictus [eo] quod in ea quae quaerit invenit. Unde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid aliud resonat nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur? 123 Interpres, quod inter partes medius sit duarum linguarum, dum transferet. Sed et qui Deum [quem] interpretatur et hominum quibus divina indicat mysteria, interpres vocatur [quia inter eam quam transferet]. 124 Iuridicus [quia legum iura dicit]. Indoles proprie est imago quaedam futurae virtutis. Iustus dictus quia iura custodit et secundum legem vivit. 125 Innox, quod non noceat: innocuus, cui nocitum non sit. Sed apud veteres utrumque indifferens est. Ilaris Graecum nomen est. Iocundus, eo quod sit semper iocis aptus et hilaritati; a frequentia, sicut iracundus. Iocosus, iocis usus. 126 Inclitus Graecum nomen est. Nam κλυτὸν Graeci gloriosum dicunt. Inlustris nomen notitiae est, quod clareat multis splendore generis, vel sapientiae, vel virtutis; cuius contrarius est obscure natus. 127 [Idoneus.] Incolomis a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis. Inmarcescibilis, incorruptus et sempiternus; quod sit sine marcore atque languore. Intemeratus, incorruptus et nulla temeritate violatus. Infirmus, quia sine forma. 128 Inbecillus, quasi sine baculo fragilis et inconstans. Inanis, levis. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet et rursus displicet. 129 Iactans vel arrogans est, quia maiorum institutis non adquiescit, sed propriam quandam viam iustitiae et sanctitatis inquirit. Iracundus dictus quia accenso sanguine in furorem conpellitur; †ur†enim flamma dicitur, et ira inflammat. 130 Incentor, ab eo quod incendat atque inflammet. Incentor, quia prava suggestione ad vitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat. 131 Inexpiabilis, quod numquam expiatur, numquam purgetur. Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non meruit. Iratus, ira actus. 132 Impius, quia sine pietate religionis est. Iniquus proprie dictus quia non est aequus, sed inaequalis est. Inter impium autem et iniquum hoc distare nonnumquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur: et dictus impius quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus vero dicitur pro eo quod non est aequus sed pravis operibus maculatur, vel [si] Christianitatis nomine censeatur. 133 Inimicus, quia non amicus, sed adversarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent. Fraudes, malum quod passi sunt. 134 Invidus dictus ab intuendo felicitatem alterius. Invidiosus est qui ab alio patitur invidiam. Invisus, odiosus, ob invidia et zelo dictus. 135 Intestabilis, cuius testimonium non valet et quod dixerit inritum inprobatumque sit. Infamis, non bonae famae. Inprobus dictus quod instat etiam prohibenti. 136 Inportunus, inquietus; quia non habet portum, id est quietem. Unde et inportuni quasi in naufragium cito feruntur. Infrenis, hoc est qui frenis non regitur, ut Virg. Aen. 4, 41:
Numidae infreni.
137 Infrendens proprie est inter se conprimens dentes. Nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent. Ingluviosus a gula et voracitate dictus. 138 Ingloriosus, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius inmemor gloriae. Informis, ingens, non quod non habeat formam, sed quod ultra formam magnitudinem habeat. 139 Inveterator, eo quod sit multi veterisque usus in malitia. Inmanis, quia non bonus sed crudelis, [atque] terribilis. Manum enim bonum dicitur. Unde et κατ᾽ ἄντίφρασιν dii Manes, minime boni. 140 Inmunis, minime munificus, ut est in proverbio veteri: 'Inmunem cives odere sui.' Item inmunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur. Est enim omni privilegio vacuus. 141 Indemnis, eo quod sine damno vivat, et sine ulla culpa atque periculo. Iners, sine arte, et ob hoc ne operis quidem ullius. Inermis, vel sine arma, vel sine viribus. Nam semper arma pro viribus [accipiuntur]. 142 Ignavus, ignarus viae, id est rationis et vitae. Ignarus, non gnarus, id est inscius, id est sine naribus. Olfecisse enim veteres scisse dicebant. Ignarus autem duo significat, vel qui ignorat, vel qui ignoratur. [Ignarus qui ignorat.] 143 Inmemor, qui oblitus est: perdidit enim memoriam. Inscius, quia sine scientia est. 144 Idiota, inperitus, Graecum est. Inperitus, sine peritia. Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilium. Inconsultus, quia est sine consilio et inscius rerum atque ignarus. Ineptus, apto contrarius est, quasi inaptus. 145 Inops, qui sine terra est: Opem enim terram intellegimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intellegunt non sepultum, inhumatum, cui nec inane absenti surrexit tumulum. 146 Ignobilis, eo quod sit ignotus et vilis et obscuri generis, cuius nec nomen quidem scitur. Ircosus, quia sudore corporis foetido putet. Ignotus, ignobilis, vel ex inproviso veniens. 147 Inprovisus dictus eo quod subito sit et non porro ante visus. Index, proditor ab indicando. Indigena vocatus quod inde sit genitus, id est in eodem loco natus. 148 Inpudens, eo quod ab eo pudor et pudicitia procul abest. Inpudicus a podice vocatus. Putorem enim foetorem dicit. Incestus, propter inlicitam conmixtionem vocatus, quasi incastus; sicut qui virginem sacram, vel adfinitatis suae proximam stupraverit. 149 Internicida est qui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit. Infitiator, negator, quia non fatetur sed contra veritatem mendacio nititur. 150 [Inpostor.] Interceptor proprie dicitur qui inter duos de medio tollitur. 151 Insidiosus, quod insidiat. Nam proprie insidere est dolose aliquem expectare. Unde et insidiae nominatae sunt. Incincta, id est sine cinctu; quia praecingi fortiter uterus non permittit. 152 Investis, id est sine veste; nondum enim habet stolam; quod est signum maritalis virginitatis. Iscurra vocatur quia causa escae quempiam consectatur.
Isidorus HOME

bav281.309 bbb224.79v bmv399.216 bnf425.214 bnf426.225 bnf7582.174 bnf7583.122 bnf7585.243 bnf7586.23 bnf7589.159 bnf10291.96 bnf10292.198 bnf11864.151 bsb9201.318 bsb71097.307 csg231.360 csg237.163 hab64.312 ubbf_iii_0015.112r zos32.165v

Isidorus, Etymologiae, Liber 10, H <<<     >>> K
monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4 > 3 > 5 > 5 > 5 > 1 > 5 > 30 > 9 > 4 > 6 > I

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik