monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, G <<< >>> I
Isidorus, Etymologiae, 10, H
115 Humilis, quasi humo adclinis. Honorabilis, quasi honore habilis, hoc est aptus. 116 Honestus, quod nihil habeat turpitudinis. Nam quid est honestas nisi honor perpetuus, id est quasi honoris status? Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum. Unde et humanitas dicta, qua nos invicem tuemur. 117 Habilis, quod sit ad habendum commodus atque aptus. Honerosus plus est quam honeratus, sicut scelerosus quam sceleratus. Hirsutus, ab eo quod sit hirtus et pilis horridus. 118 Hypocrita Graeco sermone in Latino simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. Ὑπὸ enim falsum, κρίσις iudicium interpretatur. 119 Nomen autem hypocritae tractum est specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo minioque colore et ceteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gipsata et vario colore distincta, nonnumquam et colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent et populum, dum [in] ludis agerent, fallerent; modo in specie viri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anuli et virginali ceteraque specie, aetate sexuque diverso, ut fallant populum, dum in ludis agunt. 120 Quae species argumenti translata est in his qui falso vultu incedunt et simulant quod non sunt. Nam hypocritae dici non possunt, ex quo foras exierint. 121 Humatus, quod sit humo tectus, id est sepultus.
Isidorus HOME
bav281.309 bbb224.79r bmv399.216 bnf425.213 bnf426.224 bnf7582.174 bnf7583.122 bnf7585.243 bnf7586.22 bnf7589.158 bnf10291.96 bnf10292.198 bnf11864.151 bsb9201.318 bsb71097.306 csg231.359 csg237.163 hab64.311 ubbf_iii_0015.112r zos32.165v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik