monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, F <<<     >>> H

Isidorus, Etymologiae, 10, G

112 Gloriosus a frequentia claritatis dictus, pro C G littera conmutata. Gloriosus a laurea dictus quae datur victoribus. Gnarus, sciens; cui contrarius ignarus, nesciens. Gravis, venerabilis. Unde et contemptibiles leves dicimus. Gravis pro consilio et constantia dictus, quia non levi motu dissilit, sed fixa constantiae gravitate consistit. 113 [Grandis. Gracilis.] Grandaevus, quod sit grandis aevo. Gratus, gratiam servans. Sed gratus tantum animo: gratissimus et animo et corpore dicitur. Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. Gratiosus, quod plus unicuique quam meretur tribuit. 114 Garrulus proprie dicitur, qui vulgo verbosus appellatur. Accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Sumtum nomen a graculis avibus, qui inportuna loquacitate semper strepunt nec usquam quiescunt. Ganeo, luxuriosus, et quamquam in occultis locis et subterraneis, quae γάνεια Graeci vocant. Glutto, a gula, id est gulosus.
Isidorus HOME

bav281.308 bbb224.79r bmv399.216 bnf425.213 bnf426.224 bnf7582.174 bnf7583.122 bnf7585.243 bnf7586.22 bnf7589.158 bnf10291.96 bnf10292.198 bnf11864.151 bsb9201.317 bsb71097.305 csg231.359 csg237.163 hab64.311 ubbf_iii_0015.111v zos32.165r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik