monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, D <<< >>> F
Isidorus, Etymologiae, 10, E
81 Eloquens, profusus eloquio. Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim proferre vel expedire est. Eruditus, quia non rudis, sed iam doctus. 82 Expertus, multum peritus. 'Ex' enim hic pro valde ponitur. Expers vero, qui est extra peritiam et intellectum. Exornatus, valde ornatus. 'Ex' enim pro valde ponitur, sicut excelsus, quasi valde celsus, et eximius, quasi valde eminens. 83 Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda. Hinc et efficiens a faciendo dictus. Exspes, quod sit sine spe. Expers, quia extra partem; caruit enim partem. 84 Exsors, quia extra sortem est. Exul, quia extra solum suum est; quasi trans solum missus, aut extra solum vagus. Nam exulare dicuntur, qui extra solum eunt. 85 Extorris, quia extra terram suam est; quasi exterris. Sed proprie extorris, cum vi expulsus et cum terrore solo patrio eiectus; et extorris, ex terra sua pulsus. 86 Extorris, extra terram, aut extra terminos suos, quia exterretur. 87 Exterminator, non ille qui vulgo dicitur ἀφανισθῆναι, sed qui deicit et expellit a terminis civitatis. Exterminatus, ab eo quod sit extra terminos suos eiectus. [Sic et] Externus, eo quod sit alienae terrae. 88 Egens et egenus, sine gente et sine genere indigentes. [Egenus.] Exiguus, multum egens. 'Ex' enim pro valde ponitur. Exilis, tenuis, quod possit quamvis per angustum exire. 89 Exesus, quia percomesus; est enim aridus, tenuis, exilis. Exhaustus, quia consumptus est et inanis effectus. Exsanguis, quod sit extra sanguinem. 90 Exanimis est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis, et hoc nostro arbitrio subiacet. 91 Exustus dicitur de quo nihil superest; quasi valde ustus. 'Ex' enim pro valde ponitur. Exosus ab odio dictus. Nam antiqui et odi dicebant et osus sum. Hinc est exosus, quo utimur, licet iam osus non dicimus. Exitiosus, eo quod multis exitio sit. Executor, ab exequendo. Idem et exactor. 92 Effractor, quod sit expugnator claustrorum. Efferatus, mente ferina effectus et ultra humanum modum excedens. Effrenatus, ab eo quod sit praeceps et pronus et sine freno rationis. 93 Eunuchus Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen virtus in semine nulla est. Liquorem enim habent et emittunt, sed ad gignendum inanem atque invalidum. 94 Effeta ab eo, quod sit frequenti fetu exhausta. Partus enim eam adsiduus debilem reddit.
Isidorus HOME
bav281.305 bbb224.78r bmv399.214 bnf425.211 bnf426.222 bnf7582.174 bnf7583.121 bnf7585.241 bnf7586.20 bnf7589.157 bnf10291.94 bnf10292.196 bnf11864.149 bsb9201.314 bsb71097.303 csg231.355 csg237.161 hab64.308 ubbf_iii_0015.110v zos32.164r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik