monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8 > 5 > > 6 > 4 > 6 > 1 > 6 > > 3 > 3 > 7 > 3 > 3 > 6 > 3 > 8 > 9 > 6 > 6 > 3 > 7 > 1 > 4 > 3 > 3 > 4 > 12 > > 7 > 3 > 8 > 8 > > 1 > 1 > 5 > 7 > 6 > 9 > 3 > 5 > 3 > 6 > D
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, C <<< >>> E
Isidorus, Etymologiae, 10, D
65 Dominus per derivationem dictus, quod domui praesit. Disertus, doctus, a disserendo dictus: disposite enim disserit. Doctus, a dicendo. Inde et dictor. 66 Docilis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest: est enim ingeniosus et ad discendum aptus. 67 Discipulus a disciplina dictus: disciplina autem a discendo vocata. Dispensator vocatur, cui creditur administratio pecuniarum. Et ideo dispensator quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed adpendebant. 68 Dives ab aere vocatus. Decorus, perfectus, a decem. [Dulcis.] Decens, conpositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus et decibilis. 69 Directus, eo quod in rectum vadit. Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi. 70 Delibutus, de oleo unctus, ut athletae solent, vel in cereumate pueri. Hinc et (Ter. Phorm. 856) 'delibutum gaudio,' id est perfusum vel plenum. Delicatus, quod sit deliciis pastus, vivens in epulis et nitore corporis. 71 Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus. Debilis, quod per bilem factus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus. Decolor, quod desit illi color. 72 Desperatus vulgo vocatur malus ac perditus nec iam ullius prosperae spei. Dicitur autem per similitudinem aegrorum qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud veteres ut desperati ante ianuas suas conlocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo. 73 Degener, aut ignobilis, aut quod sit inpari genere, aut si dum sit genere optimo natus, inhoneste tamen vivit. 74 Decrepitus, quod morti propior quasi ad mortis tenebras vertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum non qui senectute avulsus est, sed qui iam crepare desierit, id est loqui cessaverit. 75 Depretiatus, ab eo quod sit vilis nec aliquo pretio dignus. Dirus, praeparcus et teter, quasi divina ira in id actus. Nam dirum dicitur quod divina infertur ira. Alias dirus, magnus. 76 Dehiscens, valde hiscens. Hic enim 'de' augentis est, ut Ter. Heaut. 4,6,21: 'deamo te, Syre.' Despiciens, eo quod deorsum aspiciat vel contemptui habeat. Dolosus, insidiosus vel malignus, ab eo quod deludat. Ut enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat. 77 Dubius, incertus; quasi duarum viarum. Delator dictus eo quod detegit quod latebat. Dilator, quia differt ad proferendum. Desidiosus, tardus, piger, a desidendo vocatus, id est valde sedendo. Idem et resides a residendo. 'De' enim hic augentis est. 78 Delerus, mente defectus per aetatem, ἀπὸ τοῦ ληρεῖν, vel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira est enim arationis genus, cum agricolae facta semente dirigunt sulcos, in quos omnis seges decurrit. 79 Demens, idem qui amens; id est sine mente, vel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam quod solebat. 80 Damnatus et damnabilis: quorum prior iam addictus est, sequens potest addici. Degulator, quod gulae sit deditus.
Isidorus HOME
bav281.304 bbb224.77v bmv399.213 bnf425.210 bnf426.220 bnf7582.174 bnf7583.121 bnf7585.240 bnf7586.19 bnf7589.156 bnf10291.93 bnf10292.195 bnf11864.149 bsb9201.313 bsb71097.301 csg231.353 csg237.161 hab64.306 ubbf_iii_0015.110r zos32.163v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik