monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, , pr. <<< >>> C
Isidorus, Etymologiae, 10, B
22 Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Ille autem vere beatus est qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. 23 Bonus a venustate corporis creditur dictus: postea et ad animum translatum nomen. Eum autem dicimus bonum cui non praevalet malum: eumque optimum qui peccat minimum. 24 Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum videtur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio; benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine. 25 Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficientia vocatur, quae proximo prode est. 26 Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Saepe enim ex duabus partibus conpositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Nam benevolentia absurdum sonat. 27 Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui. 28 Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Unde et ille Iunius Brutus ex sorore Tarquinii Superbi genitus, cum eundem casum timeret quem frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis stultitiam simulavit. Unde etiam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Iunius. 29 [Burrus.] Balbus a balando potius quam loquendo dictus. Verba enim non explicat. Inde et blaesus, quia verba frangit. 30 Bucco, garrulus, quod ceteros oris loquacitate, non sensu exsuperet. Biliosus, quod sit semper tristis, ab humore nigro qui bilis vocatur. 31 Baburrus, stultus, ineptus. Biothanatus, quod sit bis mortuus. Θάνατος enim Graeco sermone mors dicitur.
Isidorus HOME
bav281.300 bbb224.76v bmv399.210 bnf425.208 bnf426.218 bnf7582.174 bnf7583.120 bnf7585.237 bnf7586.17 bnf7589.154 bnf10291.91 bnf10292.193 bnf11864.147 bsb9201.309 bsb71097.298 csg231.349 csg237.159 hab64.303 ubbf_iii_0015.109r zos32.162r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik