monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 >
>>> Isidorus, Etymologiae, Liber 10, , pr.
Isidorus, Etymologiae, 10, (...)
1 ORIGO quorundam nominum, id est unde veniant, non pene omnibus patet. Proinde quaedam noscendi gratia huic operi interiecimus. DE QUIBUSDAM VOCABULIS HOMINUM. Licet origo nominum, unde veniant, a philosophis eam teneat rationem, ut per denominationem homo ab humanitate, sapiens a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens; tamen claret alia specialis in origine quorundam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus.
Isidorus HOME
bav281.298 bbb224.76r bmv399.209 bnf425.207 bnf426.216 bnf7582.174 bnf7583.119 bnf7585.236 bnf7586.15 bnf7589.153 bnf10291.90 bnf10292.191 bnf11864.145 bsb9201.306 bsb71097.296 csg231.346 csg237.158 hab64.301 ubbf_iii_0015.108r zos32.161r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik