monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, IX De magis <<< >>> XI De diis gentium
Isidorus, Etymologiae, 8, X De paganis
1 Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti sunt. 2 Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet idolis servientes et necdum regenerati. 3 Proinde gentiles primitus nuncupantur: ipsi dicuntur Graece Ethnici. Ethnici ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles. Ἔθνος enim Graece gens dicitur. 4 Post fidem autem non debere vocari gentes sive gentiles eos qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo Apostolo et dicente iam Christianis 1 Cor. 12, 2: 'Quoniam cum gentes essetis,' hoc est, infideles. 5 Apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationem revertuntur. Est autem nomen Graecum.
Isidorus HOME
bav281.248 bmv399.174 bnf425.171 bnf426.176 bnf7582.147 bnf7583.99 bnf7585.199 bnf7589.127 bnf10291.68 bnf10292.161 bnf11864.122 bsb9201.258 bsb71097.249 csg231.287 csg233.86 csg237.133 dkb235.60r hab64.199 ubbf_iii_0015.91r zos32.138r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik