monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, VII De poetis <<<     >>> IX De magis

Isidorus, Etymologiae, 8, VIII De sibyllis

1 Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua Graeca. Nam σιὸς Aeolico sermone deos, βουλὴν Graeci mentem nuncupant, quasi dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. 2 Sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est. 3 Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur. Quarum prima de Persis fuit; secunda Libyssa; tertia Delphica in templo Delphii Apollinis genita, quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Homerus inseruit. 4 Quarta Cimmeria in Italia; quinta Erythraea nomine Herophila in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula eius inventa sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. 5 Septima Cumana, nomine Amalthea, quae novem libros adtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Vergilius Ecl. 4, 4:
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas.
Dicta autem Cumana a civitate Cumas, quae est in Campania, cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. 6 Octava Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus; nona Phrygia, quae vaticinata est Ancyrae, decima Tiburtina, nomine Albunea. 7 Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime conprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Erythraea perhibetur.
Isidorus HOME

bav281.244 bmv399.170 bnf425.168 bnf426.172 bnf7582.145 bnf7583.98 bnf7585.196 bnf7589.125 bnf10291.66 bnf10292.159 bnf11864.120 bsb9201.254 bsb71097.245 csg231.282 csg233.86 csg237.131 dkb235.60r hab64.258 ubbf_iii_0015.89r zos32.136r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik