monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, VI De philosophis gentium <<<     >>> VIII De sibyllis

Isidorus, Etymologiae, 8, VII De poetis

1 Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus (de poet. 2): 'Cum primum homines exuta feritate rationem vitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitaverunt. 2 Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis inlustrioribus et iucundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur, quae ποιότης dicitur, poema vocitatum est, eiusque fictores poetae.' 3 Vates a vi mentis appellatos Varro auctor est; vel a viendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis: et proinde poetae Latine vates olim, scripta eorum vaticinia dicebantur, quod vi quadam et quasi vesania in scribendo commoverentur; vel quod modis verba conecterent, viere antiquis pro vincire ponentibus. Etiam per furorem divini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque versibus efferebant. 4 Lyrici poetae ἀπὸ τοῦ ληρεῖν, id est a varietate carminum. Unde et lyra dicta. 5 Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci τράγος vocant. Unde et Horatius Hor. A. P. 220:
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum.
Iam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis. 6 Comoedi appellati sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci κώμας vocant, sive a comisatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos venire. Sed comici privatorum hominum praedicant acta; tragici vero res publicas et regum historias. Item tragicorum argumenta ex rebus luctuosis sunt: comicorum ex rebus laetis. 7 Duo sunt autem genera comicorum, id est, veteres et novi. Veteres, qui et ioco ridiculares extiterunt, ut Plautus, Accius, Terentius. Novi, qui et Satirici, a quibus generaliter vitia carpuntur, ut Flaccus, Persius, Iuvenalis vel alii. Hi enim universorum delicta corripiunt, nec vitabatur eis pessimum quemque describere, nec cuilibet peccata moresque reprehendere. Unde et nudi pinguntur, eo quod per eos vitia singula denudentur. 8 Saturici autem dicti, sive quod pleni sint omni facundia, sive a saturitate et copia: de pluribus enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quae diversis frugum vel pomorum generibus ad templa gentilium solebat deferri; aut a satyris nomen tractum, qui inulta habent ea quae per vinolentiam dicuntur. 9 Quidam autem poetae Theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. 10 Officium autem poetae in eo est ut ea, quae vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducant. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia videtur historias conposuisse, non poema. 11 Apud poetas autem tres characteres esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Vergilii Georgicorum: alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis: tertium mixtum, ut est in Aeneide. Nam poeta illic et introductae personae loquuntur.
Isidorus HOME

bav281.242 bmv399.169 bnf425.167 bnf426.171 bnf7582.144 bnf7583.98 bnf7585.195 bnf7589.125 bnf10291.66 bnf10292.158 bnf11864.119 bsb9201.253 bsb71097.244 csg231.280 csg233.86 csg237.130 dkb235.60r hab64.257 ubbf_iii_0015.88v zos32.135r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik