monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, V De haeresibus christianorum <<< >>> VII De poetis
Isidorus, Etymologiae, 8, VI De philosophis gentium
1 Philosophi Graeca appellatione vocantur, qui Latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus qui divinarum et humanarum [rerum] scientiam habet, et omnem bene vivendi tramitem tenet. 2 Nomen Philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea Graeci veteres sophistas, id est sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. 3 Ita deinceps posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Idem autem philosophi triplici genere dividuntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici. 4 Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippe Graece φύσις vocatur. Ethici, quia de moribus disputant. 5 Mores enim apud Graecos ἤθη appellantur. 6 Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece λόγος dicitur. Divisi sunt autem et hi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. 7 Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt; per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt. Stoici a loco dicti. 8 Porticus enim fuit Athenis, quam ποικίλην στοὰν appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque virorum fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt. Graece enim porticus στοᾳ dicitur. Hanc sectam primus Zenon instituit. 9 Hi negant sine virtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: 'Sic ille nocens erit qui paleas furaverit quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit.' 10 Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque. Virtutem continentiae esse negant. Affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. 11 Academici appellati a villa Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur; sed, sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi et ratione conprehendi. 12 Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicus philosophus repperit; cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto iacere veritatem. 13 Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulam animae esse aeternam: de reliquo magna ex parte mortalem. 14 Cynici ab inmunditia inpudentiae nuncupati. Contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in vicis vel plateis. Unde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt. 15 Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore vanitatis, non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominaverunt, quasi volutans in caeno carnali, voluptatem corporis summum bonum adserens; qui etiam dixit nulla divina providentia instructum esse aut regi mundum. 16 Sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Adserunt autem Deum nihil agere; omnia constare corporibus: animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: 'Non ero, posteaquam mortuus fuero.' 17 Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuvenes nudi exercerentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. 18 Theologi autem idem sunt qui et Physici. Dicti autem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt. Quorum varia constat opinio, quid Deus esset dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quattuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius Stoicus. Alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. 19 Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventum enim solummodo Deum, non ut invenerunt, exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. 20 [Item] Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercitatum. De mundo autem Platonici adfirmant incorporalem; Stoici corporalem; Epicurus atomis; Pythagoras ex numeris; Heraclitus ex igni. 21 Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Quam vanissime: 'Qui cum est,' inquit, 'in nobis, ipsi sumus: cum exit, emorimur.' Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. 22 Hi philosophorum errores etiam et apud Ecclesiam induxerunt haereses. Inde αἰῶνες et formae nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor. 23 Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enim venerat; et ut anima interire dicatur, Epicurus observatur; et ut carnis restitutio negetur, de vana omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, idem retractatus inplicantur.
Isidorus HOME
bav281.240 bmv399.167 bnf425.165 bnf426.169 bnf7582.142 bnf7583.97 bnf7585.192 bnf7589.123 bnf10291.64 bnf10292.156 bnf11864.117 bsb9201.250 bsb71097.241 csg231.276 csg233.86 csg237.128 dkb235.60r hab64.254 ubbf_iii_0015.87v zos32.133v
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, V De haeresibus christianorum <<< >>> VII De poetis
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik