monumenta.ch > Isidorus > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 8, III De haeresi et schismate <<< >>> V De haeresibus christianorum
Isidorus, Etymologiae, 8, IV De haeresibus Iudaeorum
1 Iudaei confessores interpretantur. Multos enim ex his sequitur confessio, quos antea perfidia possidebat. 2 Hebraei transitores dicuntur. Quo nomine admonentur ut de peioribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant. 3 Pharisaei [negant Christum venisse nec nulla in rebus praedictis communicant] [Pharisaei et Saducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur Divisi, eo quod traditionum et observationum, quas illi δευτερήσεις vocant, iustitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo, quasi per iustitiam.] 4 Saducaei [negant resurrectionem, dicentes dictum esse in Genesi Gen. 3, 19: 'Dudum terra es, et in terram ibis.'] [Sadducaei interpretantur iusti. Vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Hi quinque tantum libros Legis recipiunt, Prophetarum vaticinia respuunt.] 5 Essei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. [Galilaei dicunt Christum venisse et docuisse eos ne dicerent dominum Caesarem neque eius monitis uterentur.] 6 Masbothei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. 7 Genistae [praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt] [dicti eo quod de genere Abrahae esse glorientur. Nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas Babylonicis mulieribus adhaeserunt: quidam autem Israeliticis tantum coniugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo et adsumserunt sibi hoc nomen iactantiae.] 8 Meristae appellati eo quod separent Scripturas, non credentes omnibus Prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse. 9 [Meris enim Graece.] Samaritae [qui in locum, Israhel captivo abducto in Babyloniam, translati sunt, venientes in terram regionis Samariae, ex parte Israhelitarum consuetudinem, quam per sacerdotem reductum didicerunt, tenent, ex parte gentilem, quam in nativitatis suae terra habuerunt. Nam in observationibus suis a Iudaeis omnino separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est.] [Samaritae dicti quod Legem solam custodiant. Nam Prophetas non recipiunt.] 10 [Herodiani. Haec haeresis temporibus Salvatoris surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum]. 11 Hemerobaptistae [qui cotidie corpora sua et domum et supellectile lavant] [eo quod cotidie vestimenta sua et corpora lavent.]
Isidorus HOME
bav281.233 bmv399.161 bnf425.160 bnf426.164 bnf7582.138 bnf7583.94 bnf7585.186 bnf7589.120 bnf10291.61 bnf10292.151 bnf11864.114 bsb9201.242 bsb71097.234 csg231.267 csg233.85 csg237.124 dkb235.59v hab64.235 ubbf_iii_0015.84r zos32.130r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik