monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14
Isidorus, Etymologiae, Liber 7, XIII De monachis <<<    

Isidorus, Etymologiae, 7, XIV De ceteris fidelibus

1 Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. 2 Christiani autem olim a Iudaeis quasi opprobrio Nazaraei vocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico quodam Galileae Nazaraeus sit appellatus. 3 Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet et facta non habet. Ubi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. 4 Catholicus universalis sive generalis interpretatur. Nam Graeci universale καθολικόν vocant. 5 Orthodoxus est recte credens, et ut credit [recte] vivens. Ὀρθῶς enim Graece recte dicitur, δόξα gloria est: hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. 6 Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus interpretari potest. 7 Catechumenus dictus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam κατεχούμενος Graece auditor interpretatur. 8 Conpetens vocatus, quia post instructionem fidei conpetit gratiam Christi; inde et a petendo conpetentes vocati. 9 Laicus popularis. Λαός enim Graece populus dicitur. 10 Proselytus, id est advena et circumcisus qui miscebatur populo Dei, Graecum est.
Isidorus HOME

bav281.229 bmv399.159 bnf425.157 bnf426.162 bnf7582.135 bnf7583.93 bnf7585.184 bnf7589.118 bnf10291.60 bnf10292.149 bnf11864.112 bsb9201.239 bsb71097.231 csg231.263 csg233.82 csg237.123 dkb235.58v hab64.232 ubbf_iii_0015.83r zos32.128r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik