monumenta.ch > Iustinus > 2 > 13
Isidorus, Etymologiae, Liber 7, XII De clericis <<<     >>> XIV De ceteris fidelibus

Isidorus, Etymologiae, 7, XIII De monachis

1 Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis. Μονάς enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est? Plura sunt autem genera monachorum. 2 Coenobitae, quos nos in commune viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. 3 Anachoritae sunt qui post coenobialem vitam deserta petunt et soli habitant per deserta; et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur; sed anachoritae Heliam et Iohannem, coenobitae Apostolos imitantur. 4 Eremitae hi sunt, qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. 5 Abba autem Syrum nomen, significat in Latino pater, quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens Rom. 8, 15: 'In quo clamamus: Abba pater': in uno nomine duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat itidem patrem.
Isidorus HOME

bav281.229 bmv399.158 bnf425.157 bnf426.161 bnf7582.135 bnf7583.93 bnf7585.183 bnf7589.118 bnf10291.59 bnf10292.149 bnf11864.112 bsb9201.238 bsb71097.230 csg231.262 csg233.82 csg237.122 dkb235.58v hab64.231 ubbf_iii_0015.82v zos32.127v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik