monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 7, X De reliquis in evangelio nominibus <<< >>> XII De clericis
Isidorus, Etymologiae, 7, XI De martyribus
1 Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur, unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. 2 Quod vero non testes <quod Latine utique possemus>, sed Graece martyres appellamus, familiarius Ecclesiae auribus hoc Graecum verbum sonat, sicut multa Graeca nomina quae pro Latinis utimur. 3 Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem ex Graeco sermone in Latinum vertitur coronatus; et hoc prophetice ut, quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret. Passus est enim, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur; humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. 4 Duo sunt autem martyrii genera, unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret, martyres esse potuerunt.
Isidorus HOME
bav281.226 bmv399.156 bnf425.155 bnf426.158 bnf7582.132 bnf7583.92 bnf7585.180 bnf7589.116 bnf10291.58 bnf10292.146 bnf11864.110 bsb9201.235 bsb71097.227 csg231.258 csg233.78 csg237.121 dkb235.57v hab64.228 ubbf_iii_0015.81r zos32.126r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik