monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 7, IX De apostolis <<<     >>> XI De martyribus

Isidorus, Etymologiae, 7, X De reliquis in evangelio nominibus

1 Maria inluminatrix, sive stella maris. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria domina nuncupatur; et pulchre; quia Dominum genuit. 2 Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei iuramentum. Magdalena turris. 3 Martha inritans, [vel] provocans. Sermone autem Syro interpretatur dominans. 4 Nathanael donum Dei [quia dolus, id est simulatio, dono Dei in eo non fuit]. Zebedaeus donatus, sive fluens iste. 5 Zacchaeus iustus, sive iustificatus, aut iustificandus. Syrum est nomen, non Hebraeum. 6 Lazarus adiutus [eo quod sit a morte resuscitatus]. Herodes pellicius, gloriosus. 7 Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore. Inique enim ore suo iustum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali adnuntiasset. 8 Pontius declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas dicens Matth. 27, 24: 'Innocens ego sum a sanguine iusti huius.' 9 Pilatus os malleatoris [quia dum Christum ore suo et iustificabat et condemnabat, more malleatoris utraque ferit]. 10 Barabba filius magistri eorum; absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.
Isidorus HOME

bav281.225 bmv399.155 bnf425.154 bnf426.158 bnf7582.132 bnf7583.91 bnf7585.180 bnf7589.116 bnf10291.58 bnf10292.146 bnf11864.110 bsb9201.234 bsb71097.226 csg231.258 csg233.78 csg237.120 dkb235.57v hab64.227 ubbf_iii_0015.81r zos32.126r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik