monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9 > 5 > 4 > 23 > 2 > 3 > 7 > 7 > 11 > 3 > 3 > 12 > 5 > 7 > 27 > 3 > 30 > 4 > 7
Isidorus, Etymologiae, Liber 7, VI De hominibus qui quodam praesagio nomen acceperunt <<<     >>> VIII De prophetis

Isidorus, Etymologiae, 7, VII De patriarchis

1 Quorundam patriarcharum etymologiae notandae sunt, ut sciamus quid in suo vocabulo resonant. Nam plerique eorum ex causis propriis nomina acceperunt. Patriarchae interpretantur patrum principes. Ἀρχός enim Graece princeps est. 2 Abram primum vocatus est pater videns populum, propter Israel scilicet tantum. Postea appellatus est Abraham, quod transfertur pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur, iuxta illud Genes. 17, 5: 'Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te.' 3 Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quando per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac; interpretatur enim risus. 4 Sciendum autem quod quattuor in Veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismahel, Isaac, Salomon et Iosias. 5 Lege Scripturas. Iacob subplantator interpretatur, sive quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit Genes. 27, 36: 'Iuste vocatum est nomen eius Iacob, subplantavit enim me ecce secundo.' 6 Israel vir videns Deum. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait Genes. 32, 30: 'Vidi Dominum et salva facta est anima mea.' 7 Ruben interpretatur visionis filius. Sic enim, quando eum peperit Lia, vocavit nomen eius Ruben dicens Genes. 29, 32: 'Quia vidit Deus humilitatem meam.' 8 Simeon interpretatur auditio. Sic enim dixit Lia, quando peperit eum Genes. 29, 33: 'Quia exaudivit me Deus.' 9 Levi additus. Dixit enim Lia, quando peperit eum, non ambigens de amore viri Genes. 29, 34: 'Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios.' 10 Iudas confessio dicitur. Quando enim peperit eum Lia, laudem Domino rettulit dicens Genes. 29, 35: 'Nunc super hoc confitebor Domino,' et ob id vocatus est Iudas. A confessione itaque nomen eius [est] dictum, quod est gratiarum actio. 11 Issachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur est, sachar merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Unde et dum natus est, dixit Lia Genes. 30, 18: 'Dedit Deus mercedem meam.' 12 Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia: propterea iam secura dixit Genes. 30, 20: 'Habitabit mecum vir meus.' Unde et filius eius vocatus est habitaculum. 13 Nephtalim. De conversione, sive conparatione causa nominis eius est. Unde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Bala Genes. 30, 8: 'Habitare me fecit Deus habitationem cum sorore mea.' 14 Dan interpretatur iudicium. Bala enim dum eum peperisset, dixit Rachel domina eius Genes. 30, 6: 'Iudicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium.' Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset Dominus, filio ancillae iudicii nomen inponeret. 15 Gad ab eventu, sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: In fortuna, id est quod dicitur, in procinctu vel eventu. 16 Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia Genes. 30, 13: 'Beata ego, et beatificant me mulieres': et ab eo, quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. 17 Ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. 18 Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab inminenti famis excidio liberarit. 19 Beniamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur iamin. Mater quippe eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. 20 Manasses dictus ab eo, quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice vocatur oblivio. 21 Ephraim, eo quod auxerit eum Deus; et ex hoc vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.
Isidorus HOME

bav281.217 bmv399.149 bnf425.148 bnf426.152 bnf7582.127 bnf7583.89 bnf7585.173 bnf7589.112 bnf10291.54 bnf10292.140 bnf11864.106 bsb9201.225 bsb71097.218 csg231.247 csg233.65 csg237.116 dkb235.55v hab64.219 ubbf_iii_0015.79r zos32.121v

Isidorus, Etymologiae, Liber 7, VI De hominibus qui quodam praesagio nomen acceperunt <<<     >>> VIII De prophetis
monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9 > 5 > 4 > 23 > 2 > 3 > 7 > 7 > 11 > 3 > 3 > 12 > 5 > 7 > 27 > 3 > 30 > 4 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik