monumenta.ch > Isidorus > 15
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, XIV De librariis et eorum instrumentis <<<     >>> XVI De canonibus conciliorum

Isidorus, Etymologiae, 6, XV De canonibus evangeliorum

1 Canones Evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum Evangelistarum similia aut propria dixerunt. 2 Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Iohannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Iohannes. 3 Quintus, in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus, in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Iohannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Iohannes. 4 Decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Evangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris subdita est aera quaedam mineo notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera. 5 Verbi gratia: Si est aera I., in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia, in tertio; et sic per ordinem usque ad decimum perveniens. 6 Si igitur, aperto quolibet Evangelio, placuerit scire qui reliquorum Evangelistarum similia dixerunt, adsumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies quot et qui dixerint; et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies.
Isidorus HOME

bav281.181 bbb207.187v bmv399.118 bnf425.120 bnf426.122 bnf7582.103 bnf7583.71 bnf7585.140 bnf7589.91 bnf10291.36 bnf10292.112 bnf11864.84 bsb9201.180 bsb71097.179 csg231.196 csg233.19 csg237.96 dkb235.45r hab64.164 ubbf_iii_0015.62v zos32.102r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik