monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, XIII De librorum vocabulis <<<     >>> XV De canonibus evangeliorum

Isidorus, Etymologiae, 6, XIV De librariis et eorum instrumentis

1 Librarios antea bibliopolas dictos. Librum enim Graeci βίβλον vocant. Librarii autem iidem et antiquarii vocantur: sed librarii sunt qui et nova scribunt et vetera; antiquarii, qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt. 2 Ab scribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. 3 Instrumenta scribae calamus et pinna. Ex his enim verba paginis infiguntur; sed calamus arboris est, pinna avis; cuius acumen in dyade dividitur, in toto corpore unitate servata, credo propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine Passionis effusum. 4 Dictus autem calamus quod liquorem ponat. Unde et apud nautas calare ponere dicitur. 5 Pinna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim, ut diximus, avium. 6 Foliae autem librorum appellatae sive ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent; cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem conpingantur. 7 Versus autem vulgo vocati quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stilum, deinde convertebantur ab inferiore, et rursus ad dexteram versus; quos et hodieque rustici versus vocant. 8 Scheda est quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est; et est nomen Graecum, sicut et tomus.
Isidorus HOME

bav281.180 bbb207.187v bmv399.118 bnf425.119 bnf426.122 bnf7582.103 bnf7583.71 bnf7585.139 bnf7589.91 bnf10291.36 bnf10292.112 bnf11864.84 bsb9201.180 bsb71097.178 csg231.195 csg233.18 csg237.95 dkb235.44v hab64.163 ubbf_iii_0015.62v zos32.101v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik