1 Codex multorum librorum est; liber unius voluminis. Et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. 2 Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina Legis, volumina Prophetarum. 3 Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret. De quo Vergilius sic Ecl. 10, 67:
Alta liber haeret in ulmo.
Unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum cartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt.