1 Quaedam nomina librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breviori forma carmina atque epistolae. At vero historiae maiori modulo scribebantur, et non solum in carta vel membranis, sed etiam et in omentis elephantinis textilibusque malvarum foliis atque palmarum. 2 Cuius generis Cinna sic meminit 11:
Haec tibi Arateis multum invigilata lucernis carmina, quis ignis novimus aerios, levis in aridulo malvae descripta libello Prusiaca vexi munera navicula.
Circumcidi libros Siciliae primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Unde et Catullus ait Catull. 1, 1:
Cui dono lepidum novum libellum arido modo pumice expolitum?