monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37 > 4 > 21 > 23 > 30 > 20 > 37 > 56 > 11 > 3 > 30 > 2 > 6 > 30 > 32 > 4 > 55 > 2 > 17 > 44 > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, X De cartis <<<     >>> XII De libris conficiendis

Isidorus, Etymologiae, 6, XI De pergamenis

1 Pergameni reges cum carta indigerent, membrana primi excogitaverunt. Unde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi posteritate servatum est. Haec et membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur. 2 Fiebant autem primum coloris lutei, id est crocei, postea vero Romae candida membrana reperta sunt; quod apparuit inhabile esse, quod et facile sordescant, aciemque legentium laedant; cum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bibliothecis putent neque pavimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetat et Carystei viriditas reficiat oculos. 3 Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subiciunt, et gemmarum sculptores scarabaeorum terga, quibus nihil est viridius, subinde respiciunt, et pictores [idem faciunt, ut laborem visus eorum viriditate recreent]. 4 Membrana autem aut candida aut lutea aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tinguitur parte, id est crocatur. De quo Persius 3, 10:
Iam liber et positis bicolor membrana capillis.
5 Purpurea vero inficiuntur colore purpureo, in quibus aurum et argentum liquescens patescat in litteris.
Isidorus HOME

bav281.179 bbb207.187v bmv399.117 bnf425.118 bnf426.121 bnf7582.102 bnf7583.70 bnf7585.138 bnf7589.90 bnf10291.35 bnf10292.111 bnf11864.83 bsb9201.178 bsb71097.177 csg231.193 csg233.17 csg237.95 dkb235.44v hab64.162 ubbf_iii_0015.62r zos32.101r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik