monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, IX De ceris <<<     >>> XI De pergamenis

Isidorus, Etymologiae, 6, X De cartis

1 Cartarum usum primum Aegyptus ministravit, coeptum apud Memphiticam urbem. Memphis enim civitas est Aegyptiorum, ubi cartae usus inventus est primum, sicut ait Lucanus 4, 135:
Conficitur bibula Memphitis carta papyro.
2 Bibulam autem papyrum dixit quod humorem bibat. Carta autem dicta quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cuius genera quam plura sunt. Prima et praecipua Augustea regia, maioris formae in honorem Octaviani Augusti appellata. 3 Secunda Libyana, ob honorem Libyae provinciae. Tertia hieratica dicta [eo] quod ad sacros libros eligebatur, similis Augusteae, sed subcolorata. 4 Quarta Taeneotica, a loco Alexandriae qui ita vocatur, ubi fiebat. Quinta Saitica, ab oppido Sai. 5 Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo praefecto Aegypti primum confecta. Septima emporetica, quod ea merces involvuntur, cum sit scripturis minus idonea.
Isidorus HOME

bav281.178 bbb207.187v bmv399.116 bnf425.118 bnf426.121 bnf7582.102 bnf7583.70 bnf7585.138 bnf7589.90 bnf10291.35 bnf10292.111 bnf11864.83 bsb9201.178 bsb71097.177 csg231.193 csg233.16 csg237.94 dkb235.44r hab64.161 ubbf_iii_0015.61v zos32.100v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik