1 Cerae litterarum materies, parvulorum nutrices, ipsae (Dracont. Satisf. 63):
Dant ingenium pueris, primordia sensus.
Quarum studium primi Graeci tradidisse produntur. Graeci autem et Tusci primum ferro in ceris scripserunt; postea Romani iusserunt ne graphium ferreum quis haberet. 2 Unde et apud scribas dicebatur: 'Ceram ferro ne caedito.' Postea institutum ut cera ossibus scriberent, sicut indicat Atta in Satura dicens 12:
Vertamus vomerem in cera mucroneque aremus osseo.
Graphium autem Graece, Latine scriptorium dicitur. Nam γραφή scriptura est.