monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, VII Qui multa scripserunt <<<     >>> IX De ceris

Isidorus, Etymologiae, 6, VIII De generibus opusculorum

1 Opusculorum genera esse tria. Primum genus excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur; in quibus ea quae videntur obscura vel difficilia summatim ac breviter praestringuntur. 2 Secundum genus homiliae sunt, quas Latini verbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgus loquuntur, tomi vero, id est libri, maiores sunt disputationes. Dialogus est conlatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermonem dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. 3 Sermo autem dictus quia inter utrumque seritur. Unde in Vergilio Aen. 6, 160:
Multa inter se serebant.
Tractatus est unius rei multiplex expositio eo quod trahat sensum in multa sentiendi contractando secum. 4 Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim alteram eget personam; tractatus specialiter ad se ipsum est; verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: 'Verbum fecit ad populum.' 5 Commentaria dicta, quasi cum mente. Sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, commenta Evangelii. 6 Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere. In defensione enim aut negatione sola positum est; et est nomen Graecum. 7 Panegyricum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum, in cuius conpositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est, quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit. 8 Fastorum libri sunt in quibus reges vel consules scribuntur, a fascibus dicti, id est potestatibus. Unde et Ovidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. 9 Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cuius nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio. 10 Praecepta sunt quae aut quid faciendum aut quid non faciendum docent. Quid faciendum, ut: 'Dilige [Dominum] Deum tuum,' et: 'honora patrem tuum et matrem tuam.' Quid non faciendum, ut: 'Non moechaberis,' 'Non furtum facies.' 11 Similiter et gentilium praecepta vel iubent vel vetant. Iubent faciendum, ut Virg. Georg. 1, 299:
Nudus ara, sere nudus.
Vetant, ut Virg. Georg. 2, 299:
Neve inter vites corylum sere, neve flagella
summa pete.
12 Primus autem praecepta apud Hebraeos Moyses scripsit; apud Latinos Marcius vates primus praecepta conposuit. Ex quibus est illud 1:
Postremus dicas, primus taceas.
13 Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem prae se gerit. Quod licet sit vocabulum Graecum, iam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum similitudines rebus, de quibus agitur, conparant. 14 Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod disputatione solvendum sit. 15 Quaestio autem est quaesitio, cum quaeritur an sit, quid sit, quale sit. 16 Argumentum vero dictum quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad conprobandas res. 17 Epistolam proprie Graeci vocant, quod interpretatur Latine missa. Στόλα enim sive στόλοι missa vel missi. 18 Ante cartae et membranarum usum in dedolatis ex ligno codicellis epistolarum alloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios vocaverunt.
Isidorus HOME

bav281.177 bbb207.194v bmv399.115 bnf425.116 bnf426.119 bnf7582.101 bnf7583.70 bnf7585.137 bnf7589.89 bnf10291.34 bnf10292.110 bnf11864.82 bsb9201.176 bsb71097.174 csg231.191 csg233.14 csg237.93 dkb235.43v hab64.159 ubbf_iii_0015.60v zos32.99v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik