monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9 > 5 > 4 > 23 > 2 > 3 > 7 > 7
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, VI Qui apud nos bibliothecas instituerunt <<<     >>> VIII De generibus opusculorum

Isidorus, Etymologiae, 6, VII Qui multa scripserunt

1 Marcus Terentius Varro apud Latinos innumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere propria manu vix possit. 2 De nostris quoque apud Graecos Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. 3 Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat.
Isidorus HOME

bav281.176 bbb207.194v bmv399.115 bnf425.116 bnf426.119 bnf7582.100 bnf7583.69 bnf7585.136 bnf7589.89 bnf10291.34 bnf10292.109 bnf11864.82 bsb9201.176 bsb71097.174 csg231.190 csg233.13 csg237.93 dkb235.43v hab64.159 ubbf_iii_0015.60v zos32.99v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik