monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, III De bibliothecis <<< >>> V De eo qui primum Romam libros advexit
Isidorus, Etymologiae, 6, IV De interpretibus
1 Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. 2 Siquidem singuli [in] singulis cellulis separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. 3 Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion, sicut etiam et vulgaris illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis Quinta Editio nuncupatur. 4 Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore repperit, et cum ceteris editionibus conparavit. 5 Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfudit. Cuius interpretatio merito ceteris antefertur; nam [est] et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior [atque, utpote a Christiano, interpretatio verior].
Isidorus HOME
bav281.175 bbb207.194v bmv399.114 bnf425.116 bnf426.118 bnf7582.100 bnf7583.69 bnf7585.135 bnf7589.88 bnf10291.33 bnf10292.109 bnf11864.82 bsb9201.175 bsb71097.173 csg231.189 csg233.12 csg237.93 dkb235.43v hab64.158 ubbf_iii_0015.60r zos32.99r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik