monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 6, II De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum <<<     >>> IV De interpretibus

Isidorus, Etymologiae, 6, III De bibliothecis

1 Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam βιβλίων librorum, θήκη repositio interpretatur. 2 Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam Legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque Legis ac Prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in Lege quot habebantur et litterae. 3 Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. 4 Hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. 5 Dehinc magnus Alexander vel successores eius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt; maxime Ptolomaeus cognomento Philadelphus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt.
Isidorus HOME

bav281.175 bbb207.194v bmv399.114 bnf425.115 bnf426.118 bnf7582.99 bnf7583.69 bnf7585.135 bnf7589.88 bnf10291.33 bnf10292.108 bnf11864.81 bsb9201.174 bsb71097.172 csg231.188 csg233.11 csg237.92 dkb235.43r hab64.157 ubbf_iii_0015.60r zos32.99r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik